monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 2, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 2, [cap. 5]

1 Scythae autem tertia expeditione Asiana cum annis octo a coniugibus ac liberis afuissent, servili bello domi excipiuntur.2 Quippe coniuges eorum longa exspectatione virorum fessae nec iam teneri bello, sed deletos ratae servis ad custodiam pecorum relictis nubunt, qui reversos cum victoria dominos velut advenas armati finibus prohibent.3 Quibus cum varia victoria fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus, sed cum servis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure vincendos, verbera in aciem, non tela adferenda, omissoque ferro virgas et flagella ceteraque servilis metus paranda instrumenta.4 Probato omnes consilio instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere, inopinantibus verbera intenta; adeoque illos perculerunt, ut quos ferro non poterant, metu verberum vincerent, fugamque non ut hostes victi, sed ut fugitivi servi capesserent.5 Quicumque capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt. 6 Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim suspendio vitam finierunt.7 Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora Ianthyri regis.8 Huic Darius, rex Persarum, sicut supra dictum est, cum filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulitet armatis septingentis milibus hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi intercluderetur, amissis LXXX milibus hominum trepidus refugit; quae iactura abundante multitudine inter damna numerata non est. 9 Inde Asiam et Macedoniam domuit; Ionas quoque navali proelio superat.10 Dein cognito quod Athenienses Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos convertit.
Iustinus HOME

bsb110706.65 csg623.18 uldVLQ101.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik