monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34 > 4 > 6 > 1 > 20 > 2 > 6 > 6 > 24 > 1 > 9 > 9 > 6 > 29 > 9 > 5 > 6
Iustinus, Epitoma Ed.2, 1, [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 1, [cap. 6]
1 Lectis ille epistulis eadem somnio adgredi iussus, sed praemonitus, ut quem primum postera die obvium habuisset, socium coeptis adsumeret.2 Igitur antelucano tempore ruri iter ingressus obvium habuit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren.3 Huius requisita origine ut in Persis genitum audivit, demptis conpedibus adsumptoque comite Persepolim regreditur.4 Ibi convocato populo iubet omnes praesto cum securibus esse et silvam viae circumdatam excidere. 5 Quod cum strenue fecissent, eosdem postera die adparatis epulis invitat; dein cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat: si condicio ponatur, utrius vitae sortem legant, hesterni laboris an praesentium epularum?6 "Praesentium" ut adclamavere omnes, ait hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant; se secutos hodiernis epulis. 7 Laetis omnibus bellum Medis infert.8 Astyages meriti sui in Harpago oblitus summam belli eidem committit, qui exercitum acceptum statim Cyro per deditionem tradidit regisque crudelitatem perfidia defectionis ulciscitur. 9 Quod ubi Astyages audivit, contractis undique auxiliis ipse in Persas proficiscitur et repetito alacrius certamine pugnantibus suis partem exercitus de tergo ponit et tergiversantes ferro agi in hostes iubet ac denuntiat suis, ni vincerent, non minus fortes post terga inventuros, quam a frontibus viros; proinde videant, fugientibus haec an illa pugnantibus acies rumpenda sit.10 Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit.11 Pulsataque cum Persarum acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt; orant in proelium revertantur; cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt regantes, num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere.12 Hac repressi castigatione in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt.13 In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotemque in illo magis quam victorem egit, eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit. 14 Nam in Medos reverti ipse noluit.15 Hic finis imperii Medorum fuit.16 regnaverunt annis CCCL.
Iustinus HOME
bsb110706.50 csg623.7 uldVLQ101.11
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik