monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5
Iustinus, Epitoma, 43, IV <<<
Iustinus, Epitoma, 43, Caput V
1 Post haec magna illis cum Liguribus, magna cum Gallis fuere bella, quae res et urbis gloriam auxit et virtutem Graecorum multiplicata victoria celebrem inter finitimos reddidit. 2 Karthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis piscatorum navibus ortum esset, saepe fuderunt pacemque victis dederunt, 3 cum Hispanis amicitiam iunxerunt, cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt auxiliisque in omnibus bellis industrie socios iuverunt. Quae res illis et virium fiduciam auxit et pacem ab hostibus praestitit. 4 Cum igitur Massilia et fama rerum gestarum et abundantia opum et virium gloria virente floreret, repente finitimi populi ad nomen Massiliensium delendum velut ad commune extinguendum incendium concurrunt. 5 Dux consensu omnium Catumandus regulus eligitur. Qui cum magno exercitu lectissimorum virorum urbem hostium obsideret, per quietem specie torvae mulieris, quae se deam dicebat, exterritus ultro pacem cum Massiliensibus fecit, 6 petitoque ut intrare illi urbem et deos eorum adorare liceret, cum in arcem Minervae venisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per quietem viderat, repente exclamat illam esse, quae se nocte exterruisset, illam, quae recedere ab obsidione iussisset. 7 Gratulatusque Massiliensibus, quod animadverteret eos ad curam deorum inmortalium pertinere, torque aureo donata dea in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus iunxit. 8 Parta pace et securitate fundata revertentes a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera Apollini tulerant, audiverunt urbem Romanam a Gallis captam incensamque. 9 Quam rem domi nuntiatam publico funere Massilienses prosecuti sunt aurumque et argentum publicum privatumque contulerunt ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem cognoverant. 10 Ob quod meritum et immunitas illis decreta et locus spectaculorum in senatu datus et foedus aequo iure percussum. 11 In postremo libro Trogus: maiores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio percepisse, 12 patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque et legationum, simul et anuli curam habuisse.
Iustinus HOME
bnf1601.243 bnf4874.245 bnf4950.271 bnf4951.91 bnf4952.258
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik