monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6
Iustinus, Epitoma, 41, V <<<    

Iustinus, Epitoma, 41, Caput VI

1 Eodem ferme tempore, sicut in Parthis Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. 2 Sed Parthorum fortuna felicior ad summum hoc duce imperii fastigium eos perduxit. 3 Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab Invalidioribus Parthis velut exsangues oppressi sunt. 4 Multa tamen Eucratides bella magna virtute gessit, quibus adtritus cum obsidionem Demetrii, regis Indorum, pateretur, cum CCC militibus LX milia hostium adsiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus Indiam in potestatem redegit. 5 Unde cum se reciperet, a filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur, qui non dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset, et per sanguinem eius currum egit et corpus abici insepultum iussit. 6 Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter Parthos et Medos bellum oritur. Cum varius utriusque populi casus fuisset, ad Postremum victoria penes Parthos fuit. 7 His viribus auctus Mithridates Mediae Bacasin praeponit, ipse in Hyrcaniam proficiscitur. 8 Unde reversus bellum cum Elymaeorum rege gessit, quo victo hanc quoque gentem regno adiecit imperiumque Parthorum a monte Caucaso multis populis in dicionem redactis usque flumen Euphraten protulit. 9 Atque ita adversa valetudine adreptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute decedit.
Iustinus HOME

bnf1601.234 bnf4874.238 bnf4950.261 bnf4951.87 bnf4952.248

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik