monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8 > 78 > 33 > 1 > 24 > 1 > 1 > 13 > 4 > 17 > 2 > 17 > 4 > 8 > 66 > 50 > 3 > 9
Iustinus, Epitoma, 38, VIII <<<     >>> X

Iustinus, Epitoma, 38, Caput IX

1 Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se fraterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit, cuius et ipsius varii et memorabiles casus fuere. 2 Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis intulisset et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus amisso exercitu capitur. 3 Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promittit. 4 Post huius mortem desperato reditu non ferens captivitatem Demetrius, privatam etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. 5 Hortator illi et comes Callimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam pervenerat. 6 Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. 7 Ut est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis observari iubet. 8 Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu submovetur. 9 Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur. 10 Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res vel tempus vel fortuna belli exegisset.
Iustinus HOME

bnf1601.221 bnf4874.232 bnf4950.249 bnf4951.83 bnf4952.237

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik