monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8 > 78 > 33 > 1 > 24 > 1 > 1 > 13 > 4 > 17 > 2 > 17 > 4 > 8 > 66 > 50 > 3 > 9 > 8 > 17 > 1 > 17 > 2 > 29 > 1 > 3 > 62 > 42 > 3 > 8 > 18 > 9 > 8 > 9 > 8 > 1 > 11 > 2 > 33 > 1 > 1 > 13 > 13 > 25 > 25 > 2 > 2 > 5 > 26 > 1 > 58 > 26 > 13 > 13 > 25 > 25 > 8
Iustinus, Epitoma, 38, VII <<< >>> IX
Iustinus, Epitoma, 38, Caput VIII
1 Sic excitatis militibus post annos tres et XX sumpti regni in Romana bella descendit. 2 Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo per legatos regnum et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur. 3 Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine certa mine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra et favore principum fratris filium cognoverat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit. 4 Ipsum quoque die nuptiarum, quibus matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii eius cruentus ascendit. 5 Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit, siquidem peregrinis militibus licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem filia eius virgine per vim stuprata et in matrimonium adscita repudiat. 6 Quibus rebus territus populus in diversa labitur patriamque metu mortis exul relinquit. 7 Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non hominum, sed vacuarum aedium videret edicto peregrinos sollicitat. 8 Quibus confluentibus obvius legatis Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna veniebant, procedit. 9 Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu deformis et statura brevis et sagina ventris non homini, sed belvae similis. 10 Quod foeditatem nimia subtilitas perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro erant. 11 Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo invisus cum filio, quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum sorori pariter ac patriae infert. 12 Arcessitum deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit. 13 Quod factum studio sororis existimans filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra divisum et in cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat. 14 Quae res non reginae tantum, verum etiam universae civitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festivissimo convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. 15 Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii caede demonstrant.
Iustinus HOME
bnf1601.220 bnf4874.231 bnf4950.248 bnf4951.83 bnf4952.236
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik