monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1 > 2 > 15 > 1 > 9 > 12 > 13 > 24 > 1 > 24 > 4 > 16 > 4 > 16 > 3 > 3 > 1 > 1 > 22 > 7 > 29 > 8 > 14 > 76 > 6 > 1 > 6 > 34 > 29 > 5 > 18 > 19 > 5 > 21 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 38, II

Iustinus, Epitoma, 38, Caput I

1 Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus sororis alterius Laodices filios, cuius virum Ariarathen, regem Cappadociae, per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate flagrabat, occupassent. 2 Igitur dum in his cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, vacuam morte regis Cappadociam invadit. 3 Quod cum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomeden mittit. 4 Sed iam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. 5 Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni subsecuta fraus esset; 6 siquidem interiectis mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo fuerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adulescens, causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. 7 Quod ubi Ariarathes iunior moliri cognovit, graviter ferens interfectorem patris per avunculum potissimum ab exilio revocari, ingentem exercitum contrahit. 8 Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuvene ad conloquium, 9 cum ferrum occultatum inter fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti ait: caveret, ne aliud telum inveniret quam quaereret. 10 Atque ita risu protectis insidiis sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio tradidit.
Iustinus HOME

bnf1601.213 bnf4874.227 bnf4950.241 bnf4951.80 bnf4952.230

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik