monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3
Iustinus, Epitoma, 36, II <<< >>> IV
Iustinus, Epitoma, 36, Caput III
1 Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. 2 Est namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum clauditur (spatium loci ducenta iugera; nomine Aricus dicitur); 3 in ea silva est et ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. 4 Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore balsamum sudant. 5 Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est; quippe cum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris [flatu] naturalis quaedam ac perpetua opacitas inest. 6 In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem Mortuum Mare dicitur. 7 Nam neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine incrustatur. 8 Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. 9 A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus.
Iustinus HOME
bnf1601.209 bnf4874.224 bnf4950.236 bnf4951.79 bnf4952.225
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik