monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2
Iustinus, Epitoma, 34, I <<<     >>> III

Iustinus, Epitoma, 34, Caput II

1 Haec ubi Romam nuntiata sunt, statim senatus Mummio consuli bellum Achaicum decernit, qui extemplo exercitu deportato et omnibus strenue provisis pugnandi copiam hostibus fecit. 2 Sed Achaei veluti nihil negotii Romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta et soluta omnia fuere. 3 Itaque praedam, non proelium cogitantes et vehicula ad spolia hostium reportanda adduxerunt et coniuges liberosque suos ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. 4 Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. 5 Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus captivi facti praeda hostium fuere. 6 Urbs ipsa Corinthus diruitur, populus omnis sub corona venditur, ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus novarum rerum inponeretur. 7 Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ptolomeo, maiori sororis suae filio, regi Aegypti, bellum infert, segni admodum et cotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae maiestatis officia intermitteret, verum etiam sensu hominis nimia sagina careret. 8 Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolomeum Alexandream confugit participatoque cum eo regno legatos Romam ad senatum mittunt, auxilium petunt, fidem societatis inplorant. Movere senatum preces fratrum.
Iustinus HOME

bnf1601.204 bnf4874.221 bnf4950.231 bnf4951.77 bnf4952.219

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik