monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 32, II

Iustinus, Epitoma, 32, Caput I

1 Aetoli, qui Antiochum in bella Romana inpulerant, victo eodem soli adversus Romanos et viribus inpares et omni auxilio destituti remanserunt; 2 nec multo post victi libertatem, quam inlibatam adversus dominationem Atheniensium Spartanorumque inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. 3 Quae condicio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus domesticis viribus restiterint, quibus Gallorum violentiam Asiae Italiaeque terribilem Delphico bello fregerint; quae gloriosa recordatio maius desiderium libertatis augebat. 4 Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum ortum est. 5 In eo nobilis Achaeorum imperator Philopoemen capitur, non quia pugnando vitae pepercerit, sed, dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus a multitudine hostium oppressus est. 6 Quem Messenii iacentem seu metu virtutis seu verecundia dignitatis interficere ausi non fuerunt. 7 Itaque laeti velut in illo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi circumduxerunt effuso obviam populo, ac si suus, non hostium imperator adventaret, nec victorem Achaei avidius vidissent, 8 quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci iusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis videbatur. 9 Inde in carcerem ducto verecundia magnitudinis eius venenum dederunt, quod ille laetus, ac si vicisset, accepit, quaesito prius, an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit evasisse, non in totum dicens male consultum Achaeis expiravit. 10 Nec multo post reparato bello Messenii vincuntur poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.
Iustinus HOME

bnf1601.198 bnf4874.217 bnf4950.225 bnf4951.75 bnf4952.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik