monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4
Iustinus, Epitoma, 31, III <<< >>> V
Iustinus, Epitoma, 31, Caput IV
1 Cum regi consilia placuisset, mittitur Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet; nihil dicat partibus nisi animos Karthaginiensium deesse: Asiam et vires belli et sumptum praebituram. 2 Haec cum relata Karthaginem essent, nuntius ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum interrogaretur, ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad universum senatum missum; nec enim opus hoc singulorum, sed universorum esse. 3 Dum multis diebus deliberant, an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa nave ad Hannibalem revertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per legatum deferunt. 4 Romani quoque legatos ad Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum invisumque redderent regi. 5 Itaque legati cum Ephesi convenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt. 6 Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa Hannibalem fuere, dicentes eum timide a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide custodiant; 7 nec bella eum Romanorum magis odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. 8 Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur, ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet. 9 Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre, expertemque totius consilii et veluti hostem proditoremque suum odisse coepit. Quae res tantum apparatum belli cessante imperatoria arte corrupit. 10 Senatus mandata fuerant, contentus terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret. Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.
Iustinus HOME
bnf1601.193 bnf4874.214 bnf4950.220 bnf4951.74 bnf4952.207
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik