monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2 > 54 > 2 > 10 > 2 > 11 > 19 > 15 > 2 > 75 > 2 > 81 > 10 > 23 > 8 > 27 > 57 > 5 > 2 > 22 > 95 > 10 > 2 > 63 > 17 > 66 > 61 > 46 > 94 > 42 > 25 > 53 > 27 > 56 > 23 > 21 > 90 > 4 > 50 > 15 > 62 > 2 > 30 > 2 > 21 > 17 > 11 > 2
Iustinus, Epitoma, 29, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 29, Caput II
1 Quae agitantem illum Demetrius, rex Illyriorum, nuper a Paulo, Romano consule, victus supplicibus precibus adgreditur, iniuriam Romanorum querens, 2 qui non contenti Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant. 3 Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse; 4 sibi quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, bellum inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse. 5 Sed et ipsi cavendum exemplum esse, cuius quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes habiturus. 6 Super haec cedere se illi regno, quod Romani occupaverint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione imperii sui socium potius quam hostes videret. 7 Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis inferret, minus negotii existimantem, quod iam victos eos ab Hannibale apud Trasimenum lacum audierat. 8 Itaque ne eodem tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in maiore periculo fuisse adfirmabat, 9 siquidem consurgentibus ab Occidente novis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii faciunt; ceterum statim victoribus transitum in Orientem fore.
Iustinus HOME
bnf1601.186 bnf4874.209 bnf4950.212 bnf4951.71 bnf4952.198
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik