monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 29, II

Iustinus, Epitoma, 29, Caput I

1 Isdem ferme temporibus prope universi orbis imperia nova regum successione mutata sunt. 2 Nam et in Macedonia Philippus mortuo Antigono, tutore eodemque vitrico, annorum XIV regnum suscepit; 3 et in Asia interfecto Seleuco inpubes adhuc rex Antiochus constitutus est; 4 Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse tradiderat; 5 Aegyptum patre ac matre interfectis occupaverat Ptolomeus, cui ex facinoris crimine cognomentum Philopator fuit. 6 Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerant Lycurgum. 7 Et ne qua temporibus mutatio deesset, apud Karthaginienses quoque aetate inmatura dux Hannibal constituitur, non penuria seniorum, sed odio Romanorum, quo inbutum eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis quam ipsi Africae malum. 8 His regibus pueris tametsi nulli senioris aetatis rectores erant, tamen in suorum quisque maiorum vestigia intentis magna indoles virtutis enituit. 9 Solus Ptolomeus, sicut scelestus in occupando, ita et segnis in administrando regno fuit. 10 Philippum Dardani ceterique omnes finitimi populi, quibus velut inmortale odium cum Macedonum regibus erat, contemptu aetatis adsidue lacessebant. 11 Contra ille submotis hostibus non contentus sua defendisse ultro Aetolis bellum inferre gestiebat.
Iustinus HOME

bnf1601.185 bnf4874.209 bnf4950.212 bnf4951.71 bnf4952.197

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik