monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30 > 20 > 37 > 56 > 11 > 3 > 30 > 2 > 6 > 30 > 32 > 4 > 55 > 2 > 17 > 44 > 11 > 11 > 23 > 27 > 4 > 61 > 5 > 11 > 8 > 3 > 15 > 4 > 3
Iustinus, Epitoma, 28, II <<<     >>> IV

Iustinus, Epitoma, 28, Caput III

1 Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in locum Pyrri, fratris defuncti, Ptolomeus successerat, 2 qui cum hostibus instructo exercitu obvius processisset, infirmitate correptus in itinere decedit. 3 Olympias quoque gemino funerum vulnere adflicta, aegre spiritum trahens non diu filiis supervixit. 4 Cum ex gente regia sola Nereis virgo cum Laodamia sorore superesset, 5 Nereis nubit Geloni, Siciliae tyranni filio, Laudamia autem cum in aram Dianae confugisset, concursu populi interficitur. 6 Quod facinus dii inmortales adsiduis cladibus gentis et prope interitu totius populi vindicaverunt. 7 Nam et sterilitatem famemque passi et intestina discordia vexati externis ad postremum bellis paene consumpti sunt. 8 Milo quoque, Laodamiae percussor, in furorem versus nunc ferro, nunc saxo, in summa dentibus laceratis visceribus duodecima die interiit. 9 His in Epiro gestis interim in Macedonia Demetrius rex relicto filio Philippo, parvulo admodum, decedit, 10 cui Antigonus tutor datus accepta in matrimonium matre pupilli regem se constitui laborat. 11 Interiecto deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia teneretur, in publicum sine satellitibus procedit, 12 proiectoque in vulgus diademate ac purpura dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis nesciat aut cui parere ipsi sciant; 13 se adhuc invidiosum illud regnum non voluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. 14 Commemorat deinde beneficia sua: ut defectionem sociorum vindicaverit, ut Dardanos Thessalosque exultantes morte Demetrii regis conpescuerit, ut denique dignitatem Macedonum non solum defenderit, verum et auxerit. 15 Quorum si illos paeniteat, deponere imperium et reddere illis munus suum, quia regem quaerant, cui imperent. 16 Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet, tam diu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.
Iustinus HOME

bnf1601.183 bnf4874.208 bnf4950.209 bnf4951.70 bnf4952.195

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik