monumenta.ch > Martialis > 83 > 2
Iustinus, Epitoma, 28, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 28, Caput II
1 Sed Aetoli legationem Romanorum superbe audivere, Poenos illis et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi sint, 2 exprobrantes dicentesque prius illis portas adversus Karthaginienses aperiendas, quas clauserit metus Punici belli, quam in Graeciam arma transferenda. 3 Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur. 4 Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse captamque non ferro defendisse, sed auro redemisse;5 quam gentem se aliquanto maiore manu Graeciam ingressam non solum nullis externis viribus, sed ne domesticis quidem totis adiutos universam delesse, sedemque sepulcris eorum praebuisse, quam illi urbibus imperioque suo proposuerant;6 contra Italiam trepidis ex recenti urbis suae incendio Romanis universam ferme a Gallis occupatam. 7 Prius igitur Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua defendenda quam aliena appetenda. 8 Quos autem homines Romanos esse? Nempe pastores, qui latrocinio iustis dominis ademptum solum teneant, 9 qui uxores cum propter originis dehonestamenta non invenirent, 10 vi publica rapuerint, qui denique urbem ipsam parricidio condiderint murorumque fundamenta fraterno sanguine adsperserint. 11 Aetolos autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et virtute ceteris praestitisse; 12 solos denique esse, qui Macedonas imperio terrarum semper florentes contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post Persas Indosque devictos, cum omnes nomen eius horrerent, edicta spreverint. 13 Monere igitur se Romanos, contenti sint fortuna praesenti nec provocent arma, quibus et Gallos caesos et Macedonas contemptos videant. 14 Sic dimissa legatione Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse viderentur, fines Epiri regni et Acarnaniae depopulantur.
Iustinus HOME
bnf1601.182 bnf4874.207 bnf4950.209 bnf4951.70 bnf4952.194
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik