monumenta.ch > Iustinus > 2
Iustinus, Epitoma, 27, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 27, Caput II
1 Post discessum Ptolomei Seleucus cum adversus civitates, quae defecerant, ingentem classem conparasset, repente velut diis ipsis parricidium vindicantibus orta tempestate classem naufragio amittit; 2 nec quicquam illi ex tanto adparatu praeter nudum corpus et spiritum et paucos naufragii comites residuos fortuna fecit. 3 Misera quidem res, optanda Seleuco fuit; siquidem civitates, quae odio eius ad Ptolomeum transierant, velut diis arbitris satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in naufragi misericordiam versae imperio se eius restituunt. 4 Laetus igitur malis suis et damnis ditior redditus veluti par viribus bellum Ptolomeo infert, 5 sed quasi ad ludibrium tantum Fortunae natus esset nec propter aliud opes regni recepisset, quam ut amitteret, victus proelio non multo quam post naufragium comitatior trepidus Antiochiam confugit. 6 Inde ad Antiochum fratrem litteras facit, quibus auxilium eius inplorat oblata ei Asia intra finem Tauri montis in praemium latae opis. 7 Antiochus autem cum esset annos XIV natus, supra aetatem regni avidus occasionem non tam pio animo, quam offerebatur, adripuit, sed latronis more fratri totum eripere cupiens puer sceleratam virilemque sumit audaciam. 8 Unde Hierax est cognominatus, quia non hominis, sed accipitris ritu in alienis eripiendis vitam sectaretur. 9 Interea Ptolomeus cum Antiochum in auxilium Seleuco ve nire cognovisset, ne cum duobus uno tempore dimicaret, in annos X cum Seleuco pacem facit; 10 sed pax ab hoste data interpellatur a fratre, qui conducto Gallorum mercennario exercitu pro auxilio bellum, pro fratre hostem imploratus exhibuit. 11 In eo proelio virtute Gallorum victor quidem Antiochus fuit, sed Galli arbitrantes Seleucum in proelio cecidisse in ipsum Antiochum arma vertere, liberius depopulaturi Asiam, si omnem stirpem regiam extinxissent. 12 Quod ubi sensit Antiochus, velut a praedonibus auro se redemit societatemque cum mercennariis suis iungit.
Iustinus HOME
bnf1601.180 bnf4874.206 bnf4950.206 bnf4951.69 bnf4952.191
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik