monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 27, II
Iustinus, Epitoma, 27, Caput I
1 Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit; 2 quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit. 3 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit. 4 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit. 5 Ubi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere. 6 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus viribus advolat. 7 Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur Indigna res omnibus visa. 8 Itaque [cum] universae civitates [quae defecerant, ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se tradunt, 9 qui nisi in Aegyptum domestica seditione revocatus esset, totum regn um Seleuci occupasset . 10 Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
Iustinus HOME
bnf1601.179 bnf4874.205 bnf4950.205 bnf4951.69 bnf4952.189
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik