monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2
Iustinus, Epitoma, 25, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 25, Caput II
1 Hac relatione avidae gentis animi satis ad praedam incitabantur; 2 accedebat tamen et exemplum Belgi, qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege trucidaverat. 3 Itaque consentientibus omnibus nocte castra regis adgrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem signum pridie dederat, ut omnibus ablatis in proxima silva taciti se occultarent. Neque aliter servata castra quam quod deserta sunt, 4 siquidem Galli, ubi omnia vacantia nec sine defensoribus modo, verum etiam sine custodibus vident, non fugam hostium, sed dolum arbitrantes, diu intrare portas timuerunt. 5 Ad postremum integris et intactis munimentis scrutantes potius quam diripientes castra occupaverunt. 6 Nunc ablatis quae invenerant ad litus convertuntur. Ibi dum naves incautius diripiunt, a remigibus et ab exercitus parte, quae eo cum coniugibus et liberis confugerant, nihil tale metuentes trucidantur, tantaque caedes Gallorum fuit, 7 ut Antigono pacem opinio huius victoriae non a Gallis tantum, verum etiam a finitimorum feritate praestiterit. 8 Quamquam Gallorum ea tempestate tantae fecunditatis iuventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo inplerent. 9 Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios quam ad Gallos confugerunt. 10 Itaque in auxilium a Bithyniae rege invocati regnum cum eo parta victoria diviserunt eamque regionem Gallograeciam cognominaverunt. 10 Tantus terror Gallici nominis et armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica virtute arbitrarentur.
Iustinus HOME
bnf1601.174 bnf4874.202 bnf4950.199 bnf4951.67 bnf4952.184
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik