monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4
Iustinus, Epitoma, 23, III <<<    

Iustinus, Epitoma, 23, Caput IV

1 Post profectionem a Sicilia Pyrri magistratus Hiero creatur, cuius tanta moderatio fuit, 2 ut consentiente omnium civitatium favore dux adversus Karthaginienses primum, mox rex crearetur. 3 Huius futurae maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit. 4 Quippe genitus erat patre Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat, 5 sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit. 6 Nam ex ancilla natus ac propterea a patre velut dehonestamentum generis expositus fuerat. 7 Sed parvulum et humanae opis egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. 8 Ob quam rem responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. 9 Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum repente conspectus eripuit. 10 Adulescenti quoque prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. 11 Quod ostentum et consi lio cautum et manu promptum regemque futurum significabat. 12 Denique adversus provocatores saepe pugnavit semperque victoriam reportavit. 13 A Pyrro rege multis militaribus donis donatus est. 14 Pulchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere. 15 In adloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil ei regium deesse praeter regnum videretur.
Iustinus HOME

bnf1601.167 bnf4874.198 bnf4950.190 bnf4951.64 bnf4952.174

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik