monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma, 23, II <<< >>> IV
Iustinus, Epitoma, 23, Caput III
1 Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, 2 qui inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. 3 Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. 4 Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit. 5 Interiecto deinde tempore legati ab Italicis sociis venere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque futuram, nisi subveniat. 6 Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat; 7 quippe instantibus hinc Karthaginiensibus, inde Romanis periculosum videbatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. 8 In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam. 9 Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro victo fugere visus est; 10 ac propterea socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. 11 Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque res casus in exemplum fuit. 12 Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.
Iustinus HOME
bnf1601.166 bnf4874.197 bnf4950.188 bnf4951.64 bnf4952.173
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik