monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2 > 2 > 12 > 47 > 70 > 91 > 2 > 2 > 15 > 2 > 13 > 18 > 2
Iustinus, Epitoma, 23, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 23, Caput II
1 Principio adventus opinione eius concussi legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt. 2 Quos Agathocles ad cenam invitatos, ne exercitum traici viderent, et in posterum statuta his die conscensa navi frustratus est. 3 Sed fraudis haud laetus eventus fuit, siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi coegit, 4 quo toto corpore conprehensus per omnes nervos articulosque umore pestifero grassante velut intestino singulorum membrorum bello inpugnabatur. 5 Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui vindicantibus oritur; occiso filio regnum nepos occupavit. 6 Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo graviores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam Theoxenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens, ne praedonem regni sui hostem paterentur. 7 Quamquam uxor diu ne ab aegro divelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille inpugnasse avum videretur. 8 Nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse societatem, nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet et exsequiarum officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae pietatis inpleret. 9 Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. 10 Flebant hi morientem patrem, ille exules liberos, hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. 11 Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii inpleta resonabat. 12 Tandem finem lacrimis necessitas profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. 13 Dum haec aguntur, Karthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis viribus eo traiciunt multasque civitates subigunt.
Iustinus HOME
bnf1601.165 bnf4874.197 bnf4950.187 bnf4951.64 bnf4952.172
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik