monumenta.ch > Iustinus > 3
Iustinus, Epitoma, 19, II <<<
Iustinus, Epitoma, 19, Caput III
1 Inter haec procedit inops navi sua imperator sordida servilique tunica discinctus, ad cuius conspectum plangentium agmina iunguntur. 2 Ipse quoque manus ad caelum tendens nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet; 3 nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus totiensque hostibus terrestri navalique proelio victis exercitum victorem non bello, sed peste deleverint. 4 Deferre se tamen civibus suis non modica solacia, quod malis eorum hostes gaudere, non gloriari possint; 5 quippe cum neque eos, qui mortui sunt, a se occisos, neque eos, qui reversi sunt, a se fugatos possint dicere, 6 praedam, quam relictis a se castris abstulerint, non esse talem, quam velut spolium victi hostis ostentent, sed quam possessione vacua fortuitis dominorum mortibus sicuti caduca occuparint. 7 Quod ad hostes pertinet, victores se recessisse; quod ad pestem, victos. 8 Nihil tamen se gravius ferre, quam quod inter fortissimos viros mori non potuerit servatusque sit non ad vitae iucunditatem, sed ad ludibrium calamitatis. 9 Quamquam ubi miseras copiarum reliquias Karthaginem reduxerit, se quoque secuturum commilitones suos ostensurumque patriae 10 non ideo se in eam diem vixisse, quoniam vellet vivere, sed ne hos, quibus nefanda lues pepercerat, inter hostium exercitus relictos morte sua proderet. 11 Tali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit, prosecutam multitudinem velut 12 postremo adloquio dimisit obseratisque foribus ac nemine ad se, ne filiis quidem, admissis mortem sibi conscivit.
Iustinus HOME
bnf1601.148 bnf4874.187 bnf4950.169 bnf4951.58 bnf4952.154
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik