monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma, 19, I <<<     >>> III

Iustinus, Epitoma, 19, Caput II

1 Interea Hamilcar bello Siciliensi interficitur relictis tribus filiis, Himilcone, Hannone, Gisgone. 2 Asdrubali quoque par numerus filiorum fuit, Hannibal, Asdrubal et Sapho. 3 Per hos res Karthaginiensium ea tempestate regebantur. 4 Itaque et Mauris bellum inlatum et adversus Numidas pugnatum et Afri conpulsi stipendium urbis conditae Karthaginiensibus remittere. 5 Dein, cum familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset omniaque ipsi agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices deliguntur, 6 qui reversis a bello ducibus rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent. 7 In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Himilco succedit, qui cum navali terristrique bello secunda proelia fecisset multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum amisit. 8 Quae res cum nuntiata Karthagine esset, maesta civitas fuit; omnia ululatibus non secus ac si urbs ipsa capta esset personabant, 9 clausae privatae domus, clausa deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata. 10 Cuncti deinde ad portum congregantur egredientesque paucos e navibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 11 Ut vero dubia antea spe et suspenso metu, incerta orbitatis expectatione casus suorum miseris eluxit, tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur.
Iustinus HOME

bnf1601.148 bnf4874.186 bnf4950.168 bnf4951.57 bnf4952.153

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik