monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4
Iustinus, Epitoma, 18, III <<< >>> V
Iustinus, Epitoma, 18, Caput IV
1 Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsimonia et labore quaerendi cito convaluere. 2 Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuventute Uticam condidere. 3 Cum interim rex Mutto Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis. 4 Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. 5 Elissa quoque Acherbae, avunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. 6 Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae crediderat; 7 quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. 8 Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. 9 Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. 10 Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare velle, ne amplius ei mariti domus cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovet neve ultra amara admonitio oculis eius occurrat. 11 Non invitus Pygmalion verba sororis audivit, existimans cum ea et aurum Acherbae ad se venturum. 12 Sed Elissa ministros migrationis a rege missos navibus cum omnibus opibus suis prima vespera inponit provectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia involucris involuta in mare deicere. 13 Tunc deflens ipsa lugubrique voce Acherbam ciet; orat ut libens opes suas recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis. 14 Tunc ipsos ministros adgreditur; sibi quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira supplicia inminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit, avaritiae tyranni subtraxerint. 15 Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.
Iustinus HOME
bnf1601.143 bnf4874.183 bnf4950.163 bnf4951.55 bnf4952.147
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik