monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3
Iustinus, Epitoma, 18, II <<<     >>> IV

Iustinus, Epitoma, 18, Caput III

1 Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem ventum est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. 2 Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit, 3 qui terrae motu vexati relicto patrio solo ad Syrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe, 4 quam a piscium ubertate Sidona appellaverunt; nam piscem Phoenices sidon vocant. 5 Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnavit, navibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. 6 Ibi Persarum bellis diu varieque fatigati victores quidem fuere, sed adtritis viribus a servis suis multitudine abundantibus in digna supplicia perpessi sunt, 7 qui conspiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam invadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos procreant. 8 Unus ex tot milibus servorum fuit, qui miti ingenio senis domini parvulique filii eius fortuna moveretur dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret. 9 Itaque cum velut occisos alienasset servisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis, qui solem orientem primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei nomen erat) dominum occulte latentem detulit. 10 Ab eo formatus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus solus occidentis regionem intuebatur. 11 Id primum aliis videri furor, in occidente solis ortum quaerere. 12 Ubi vero dies adventare coepit editissimisque culminibus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut ipsum solem aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio civitatis ostendit. 13 Non servilis ingenii ratio visa; requirentibus auctorem de domino confitetur. 14 Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent, malitiaque servos, non sapientia vincere. 15 Igitur venia seni filioque data est, et velut numine quodam reservatos arbitrantes regem Stratonem creaverunt. 16 Post cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit. 17 Celebre hoc servorum facinus me tuendumque exemplum toto orbe terrarum fuit. 18 Itaque Alexander Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant, ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit; 19 genus tantum Stratonis inviolatum servavit regnumque stirpi eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis, ut exstirpato servili germine genus urbis ex integro conderetur.
Iustinus HOME

bnf1601.142 bnf4874.183 bnf4950.162 bnf4951.54 bnf4952.146

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik