monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1
>>> Iustinus, Epitoma, 16, II

Iustinus, Epitoma, 16, Caput I

1 Post Cassandri regis filiique eius Philippi continuas mortes Thessalonice regina, uxor Cassandri, non magno post tempore ab Antipatro filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur, occiditur. 2 Causa parricidii fuit, quod post mortem mariti in divisione inter fratres regni propensior fuisse pro Alexandro videbatur. 3 Quod facinus eo gravius omnibus visum est, quod nullum maternae fraudis vestigium fuit, 4 quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad sceleris patrocinia praetexi potest. 4 Contra Antipatrum, avum horum adulescentium, amariorem semper ministrum regni quam ipsos reges fuisse. 5 Post haec igitur Alexander in ultionem maternae necis cum fratre gesturus bellum auxilium a Demetrio petit. 6 Nec Demetrius spe invadendi Macedonici regni moram fecit. 7 Cuius adventum verens Lysimachus persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam reverti quam paternum hostem in Macedoniam admitti. 8 Incohatam igitur inter fratres reconciliationem cum praesensisset Demetrius, per insidias Alexandrum 9 interfecit occupatoque Macedoniae regno caedem apud exercitum excusaturus in contionem vocat. 10 Ibi priorem se petitum ab Alexandro adlegat, nec fecisse se, sed occupasse insidias. 11 Regem autem se Macedoniae vel aetatis experimentis vel causis iustiorem esse. 12 Patrem enim suum et Philippo regi et Alexandro Magno socium in omni militia fuisse; 13 liberorum deinde Alexandri ministrum et ad persequendos defectores ducem extitisse. 15 Cassandrum vero patrem, extinctorem regiae domus, non feminis, non pueris pepercisse nec cessasse, quoad omnem stirpem regiae subolis deleret. 16 Horum scelerum ultionem, quia nequisset ab ipso Cassandro exigere, ad liberos eius translatam. 17 Quamobrem etiam Philippum Alexandrumque, si quis manium sensus est, non interfectores suos ac stirpis suae, sed ultores eorum Macedoniae regnum tenere malle. 18 Per haec mitigato populo rex Macedoniae appellatur. 19 Lysimachus quoque cum bello Dromichaetis, regis Thracum, premeretur, ne eodem tempore adversus eum dimicare necesse haberet, tradita ei altera parte Macedoniae, quae Antipatro, genero eius, obvenerat, pacem cum eo fecit.
Iustinus HOME

bnf1601.133 bnf4874.177 bnf4950.152 bnf4951.50 bnf4952.134

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik