monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3
Iustinus, Epitoma, 15, II <<<     >>> IV

Iustinus, Epitoma, 15, Caput III

1 Erat hic Lysimachus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed virtutis experimentis omni nobilitate clarior, quae tanta in illo fuit, 2 ut animi magnitudine philosophiam ipsam viriumque gloria omnes, per quos Oriens domitus est, vicerit. 3 Quippe cum Alexander Magnus Callisthenen philosophum propter salutationis Persicae interpellatum morem insidiarum, quae sibi paratae fuerant, 4 conscium fuisse iratus finxisset eumque truncatis crudeliter omnibus membris abscisisque auribus ac naso labiisque deforme ac miserandum spectaculum reddidisset, 5 insuper in cavea cum cane clausum ad metum ceterorum circumferret: 6 tunc Lysimachus, audire Callisthenen et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseratus tanti viri non culpae, sed libertatis poenas pendentis, venenum ei in remedia calamitatium dedit. 7 Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet. 8 Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amiculo involutam Lysimachus in os leonis inmersit abreptaque lingua feram exanimavit. 9 Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit. 10 Lysimachus quoque magno animo regis veluti parentis contumeliam tulit. l Denique omni ex animo huius facti memoria exturbata post in India insectanti regi quosdam palantes hostes, cum a satellitum turba equi celeritate desertus esset, solus ei per inmensas harenarum moles cursus comes fuit. 12 Quod idem antea Philippus, frater eius, cum facere voluisset, inter manus regis expiraverat. 13 Sed Lysimachum desiliens equo Alexander hastae cuspide ita in fronte vulneravit, ut sanguis aliter cludi non posset quam diadema sibi demptum rex adligandi vulneris causa capiti eius inponeret. 14 Quod auspicium primum regalis maiestatis Lysimacho fuit. 15 Sed et post Alexandri mortem, cum inter successores eius provinciae dividerentur, ferocissimae gentes quasi omnium fortissimo adsignatae sunt. 16 Adeo etiam consensu universorum palmam virtutis inter ceteros tulit.
Iustinus HOME

bnf1601.131 bnf4874.176 bnf4950.149 bnf4951.49 bnf4952.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik