monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12
Iustinus, Epitoma, 11, XI <<< >>> XIII
Iustinus, Epitoma, 11, Caput XII
1 Darius cum Babyloniam perfugisset, per epistulas Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. 2 Sed Alexander pretium captivarum regnum omne, non pecuniam petit. 3 Interiecto tempore aliae epistulae Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. 4 Sed Alexander sua sibi dari rescripsit iussitque supplicem venire, regni arbitria victori permittere. 5 Tunc spe pacis amissa bellum Darius reparat et cum quadringentis milibus peditum, centum milibus equitum obviam vadit Alexandro. 6 In itinere nuntiatur uxorem eius ex conlisione abiecti partus decessisse, eiusque mortem inlacrimatum Alexandrum exequiasque benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa fecisse; 7 nam semel tantum eam Alexandro visam esse, cum matrem parvulasque filias eius frequenter consolaretur. 8 Tunc se ratus vere victum, cum post proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si vincere nequeat, quod a tali potissimum vinceretur. 9 Scribit itaque et tertias epistulas et gratias agit, quod nihil in suos hostile fecerit. 10 Offert deinde et maiorem partem regni usque Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reliquis captivis XXX milia talentum. 11 Ad haec Alexander gratiarum actionem ab hoste supervacaneam esse respondit; 12 nec a se quicquam factum in hostis adulationem, nec quod in dubios belli exitus aut in leges pacis sibi lenocinia quaereret, 13 sed animi magnitudine, qua didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; 14 polliceturque praestaturum se ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit. 15 Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, nec orbem summa duo regna salvo statu terrarum habere. 16 Proinde aut deditionem ea die aut posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam, quam sit expertus, victoriam.
Iustinus HOME
bnf1601.100 bnf4950.111 bnf4951.37 bnf4952.96
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik