monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8
Iustinus, Epitoma, 11, VII <<< >>> IX
Iustinus, Epitoma, 11, Caput VIII
1 Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare. 2 Itaque timens angustias magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit. 3 Cum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, 4 cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur. 5 Unus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistulae suspectum faciebant, 6 qui ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse. 7 Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo perire. 8 Accepto igitur poculo epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. 9 Ut securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
Iustinus HOME
bnf1601.97 bnf4950.107 bnf4951.36 bnf4952.93
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik