monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2
Iustinus, Epitoma, 11, I <<<     >>> III

Iustinus, Epitoma, 11, Caput II

1 Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit. 2 Soli Alexandro Lyncestae [parricidarum] fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat. 3 Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit. 4 Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit. 5 Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur. 6 Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur. 7 In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, 8 qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret. 9 Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri. 10 Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.
Iustinus HOME

bnf1601.92 bnf4950.102 bnf4951.34 bnf4952.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik