monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3
Iustinus, Epitoma, 9, II <<< >>> IV
Iustinus, Epitoma, 9, Caput III
1 Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant. 2 Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur. 3 Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est. Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere. 4 Ubi vero ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, 5 quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium belli ad se transiret. 6 Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; 7 neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. 8 Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. 9 Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur. 10 Non tamen inmemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. 11 Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.
Iustinus HOME
bnf1601.85 bnf4874.170 bnf4950.95 bnf4951.31 bnf4952.81
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik