monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2
Iustinus, Epitoma, 9, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 9, Caput II
1 Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus; 2 cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas solvit. 3 Itaque Atheas remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse neque adoptionem mandasse; 4 nam neque vindicta Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi filio deesse. 5 His auditis Philippus legatos ad Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere bellum cogatur; 6 quod eo promptius eum facere debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem viae, non modo officii pretia dederit. 7 Atheas inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed vix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse, quibus tantum regem expleat; 8 et turpius putare parvo defungi quam totum abnuere; 9 Scythas autem virtute animi et duritia corporis, non opibus censeri. 10 Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi, 11 ad quam in ostio Histri ponendam se venire, pacatum accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis venturus. 12 Ille, si voto fungi vellet, statuam sibi mitti iubet; non modo ut ponatur, verum etiam ut inviolata maneat pollicetur; exercitum autem fines ingredi negat se passurum. 13 Ac si invitis Scythis statuam ponat, eo digresso sublaturum versurumque aes statuae in aculeos sagittarum. 14 His utrimque inritatis animis proelium committitur. Cum virtute et animo praestarent Scythae, astu Philippi vincuntur. 15 XX milia puerorum ac feminarum capta, pecoris magna vis, auri argentique nihil. Ea primum fides inopiae Scythicae fuit. 16 XX milia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.
Iustinus HOME
bnf1601.84 bnf4874.169 bnf4950.94 bnf4951.31 bnf4952.80
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik