monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6
Iustinus, Epitoma, 8, V <<<    

Iustinus, Epitoma, 8, Caput VI

1 Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bello captos in supplementis urbium dividit. 2 Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit. 3 Conpositis ordinatisque Macedoniae rebus Dardanos ceterosque finitimos fraude captos expugnat. 4 Sed nec a proximis manus abstinet; siquidem Arrybam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi artissima cognatione iunctum, pellere regno statuit atque Alexandrum, 5 privignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine sororis arcessit, 6 omnique studio sollicitatum spe regni simulato amore ad stupri consuetudinem perpulit, maiora in eo obsequia habiturus sive conscientiae pudore sive regni beneficio. 7 Cum igitur ad XX annos pervenisset, ereptum Arrybae regnum puero admodum tradit, scelestus in utroque. 8 Nam nec in eo ius cognationis servavit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, inpudicum fecit ante quam regem.
Iustinus HOME

bnf1601.83 bnf4874.168 bnf4950.92 bnf4951.30 bnf4952.78

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik