monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5
Iustinus, Epitoma, 8, IV <<<     >>> VI

Iustinus, Epitoma, 8, Caput V

1 Tunc primum Phocenses captos se fraude Philippi animadvertentes trepidi ad arma confugiunt. 2 Sed neque spatium erat instruendi belli nec tempus ad contrahenda auxilia; et Philippus excidium minabatur, ni fieret deditio. 3 Victi igitur necessitate pacta salute se dediderunt. 4 Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea fuerat deprecati belli promissio. 5 Igitur caeduntur passim rapiunturque; non liberi parentibus, non coniuges maritis, non deorum simulacra templis suis reliquuntur. 6 Unum tantum miseris solacium fuit, quod, cum Philippus portione praedae socios fraudasset, nihil rerum suarum apud inimicos viderunt. 7 Reversus in regnum, ut pecora pastores nunc in hibernos, nunc in aestivos saltus traiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi vel replenda vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. 8 Miseranda ubique facies et excidio similis erat. 9 Non quidem pavor ille hostilis nec discursus per urbem militum erat, non tumultus armorum, non bonorum atque hominum rapina, 10 sed tacitus maeror et luctus, verentibus, ne ipsae lacrimae pro contumacia haberentur. 11 Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius demissus, quo minus profiteri licet. 12 Nunc sepulcra maiorum, nunc veteres penates, nunc tecta, in quibus geniti erant quibusque genuerant, 13 considerabant, miserantes nunc vicem suam, quod in eam diem vixissent, nunc filiorum, quod non post eam diem nati essent.
Iustinus HOME

bnf1601.82 bnf4874.168 bnf4950.91 bnf4951.30 bnf4952.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik