monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5
Iustinus, Epitoma, 7, IV <<<     >>> VI

Iustinus, Epitoma, 7, Caput V

1 Igitur Alexander, inter prima initia regni, bellum ab Illyriis, pacta mercede et Philippo fratre dato obside, redemit. 2 Interiecto quoque tempore, per eundem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat. Quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit, 3 siquidem, triennio Thebis obses habitus, prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. 4 Nec multo post Alexander insidiis Eurydices matris adpetitus occumbit, 5 cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat. 6 Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur. 7 Indignum prorsus libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum contemplatio vindicaverat. 8 Perdiccae hoc indignior caedes videbatur quod ei apud matrem misericordiam ne parvulus quidem filius conciliaverat. 9 Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit. 10 At ubi graviora bella inminebant serumque auxilium in expectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum suscepit.
Iustinus HOME

bnf1601.77 bnf4874.165 bnf4950.85 bnf4951.28 bnf4952.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik