monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3 > 3 > 6 > 17 > 14 > 3 > 4 > 4
Iustinus, Epitoma, 7, III <<<     >>> V

Iustinus, Epitoma, 7, Caput IV

1 Post discessum a Macedonia Bubaris, Amyntas rex decedit, cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii tantum temporibus pacem praestitit, verum etiam Xerxen adeo conciliavit, ut, cum Graeciam, veluti tempestas quaedam, occupasset, inter Olympum Haemumque montes totius regionis eum imperio donaverit. 2 Sed nec virtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliavit. 3 Per ordinem deinde successionis, regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius Menelai filium, pervenit. 4 Hic quoque insignis industria et omnibus imperatoriis virtutibus instructus fuit, 5 qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam Euryonem, ex Gygaea autem Archelaum, Arridaeum, Menelaum. 6 Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis gravia bella gessit. 7 Insidiis etiam Eurydices uxoris, quae nuptias generi pacta, occidendum virum regnumque adultero tradendum susceperat, occupatus fuisset, ni filia paelicatum matris et sceleris consilia prodidisset. 8 Functus itaque tot periculis, senex decessit, regno maximo ex filiis Alexandro tradito.
Iustinus HOME

bnf1601.76 bnf4874.165 bnf4950.85 bnf4951.28 bnf4952.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik