monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3
Iustinus, Epitoma, 7, II <<<     >>> IV

Iustinus, Epitoma, 7, Caput III

1 Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Magabasum ad subigendam Thraciam ceteraque eius tractus regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. 2 Qui, brevi tempore executo regis imperio, legatis ad Amyntam, regem Macedoniae, missis, obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat. 3 Sed legati benigne excepti, inter epulas ebrietate crescente, rogant Amyntam ut apparatui epularum adiciat ius familiaritatis, adhibitis in convivium suis ac filii uxoribus; id apud Persas haberi pignus ac foedus hospitii. 4 Quae ut venerunt, Persis eas petulantius contrectantibus, filius Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret e convivio, pollicitus se hospitum temperaturum iocos. 5 Quo digresso, mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus. 6 In quarum locum matronali habitu exornatos iuvenes opponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub veste gerebant, conpescere iubet. 7 Atque ita interfectis omnibus, ignarus rei Magabasus, cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facile et mediocre, 8 dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis. 9 Sed Bubares, ante bellum amore filiae Amyntae captus, omisso bello, nuptias facit depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.
Iustinus HOME

bnf1601.76 bnf4874.164 bnf4950.84 bnf4951.28 bnf4952.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik