monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1 > 19 > 3 > 4 > 57 > 20 > 18 > 4 > 31 > 2 > 4 > 27 > 6
Iustinus, Epitoma, 6, V <<<     >>> VII

Iustinus, Epitoma, 6, Caput VI

1 Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque omnia restituit. 2 Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit, 3 sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur. 4 Fessi igitur tot bellis, Graeci cupide paruere. 5 Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. 6 Sed Lacedaemonii, securis insidiantes, absentiam Arcadum speculati, castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt. 7 Itaque, armato instructoque exercitu, Arcades, adhibitis in auxilium Thebanis, amissa bello repetunt. 8 In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus; 9 qui, cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poposcit 10 - hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae -, qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
Iustinus HOME

bnf1601.72 bnf4874.162 bnf4950.79 bnf4951.26 bnf4952.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik