monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41 > 92 > 37 > 83 > 42 > 33 > 2 > 13 > 25 > 17 > 44 > 11 > 19 > 14 > 56 > 42 > 2 > 25 > 50 > 2 > 62 > 24 > 4 > 26 > 36 > 28 > 75 > 10 > 43 > 61 > 12 > 70 > 2
Iustinus, Epitoma, 6, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 6, Caput II
1 His cognitis, Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti Hercynione auxilia navalis belli per legatos petunt, 2 a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa; a ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. 3 Sed tanto exercitui et contra tantum ducem deerat dignus imperator. 4 Itaque postulantibus sociis Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent deliberaverunt, 5 quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium clandicasset imperium; erat enim pede claudus. 6 Ad postremum statuerunt melius esse incessu regem quam imperio regnum claudicare. 7 Postquam Agesilaum cum ingentibus copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene conparatum fuerit. 8 Quippe aetas, virtus, consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum eadem; 9 quibus cum paria omnia fortuna dederit, invictum tamen ab altero utrumque servavit. 10 Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuere. 11 Sed Cononem seditio militum invadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti erant, eo instantius debita poscentibus quo graviorem sub magno duce militiam praesumebant. 12 Itaque Conon, diu rege per epistulas frustra fatigato, ad postremum ipse ad eum pergit, 13 a cuius aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet; 14 agit tamen cum eo per internuntios et queritur opulentissimi regis bella inopia dilabi, et qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia vinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte virium inveniri, qua longe superior sit. 15 Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id mandare perniciosum sit. 16 Dato stipendio, ad classem remittitur, nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles vastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam cuncta prosternit. 17 Quibus rebus territi, Lacedaemonii ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt.
Iustinus HOME
bnf1601.69 bnf4874.161 bnf4950.75 bnf4951.25 bnf4952.63
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik