monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2 > 54 > 2 > 10 > 2 > 11 > 19 > 15 > 2 > 75 > 2 > 81 > 10
Iustinus, Epitoma, 5, IX <<< >>> XI
Iustinus, Epitoma, 5, Caput X
1 Ceteris victis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: cur se victorem fugiant potius quam ut vindicem communis libertatis adiuvent? 2 Civium illam meminerint aciem, non hostium esse; nec se ideo arma cepisse ut aliqua victis adimat, sed ut adempta restituat; XXX se dominis, non civitati bellum inferre. 3 Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, communium, vetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exulum civium, si tam patienter ipsi serviant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. 4 His vocibus tantum promotum est ut reversus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem qui rem publicam regerent; 5 qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem viam crudelitatis adgressi sunt. 6 Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. 7 Qui misericordia exulis populi permotus patriam miseris civibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros iubet. 8 Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni, non minus restitutos exules quam se in exilium actos indignantur, quasi vero aliorum libertas sua servitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt. 9 Sed ad conloquium veluti dominationem recepturi progressi per insidias conprehensi ut pacis victimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem revocatur. 10 Atque ita per multa membra civitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, 11 et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum oblivionem fore. 12 Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. 13 Quibus negatis, non quidem aperte bellum adversus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset.
Iustinus HOME
bnf1601.66 bnf4874.159 bnf4950.71 bnf4951.24 bnf4952.58
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik