monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9
Iustinus, Epitoma, 5, VIII <<< >>> X
Iustinus, Epitoma, 5, Caput IX
1 Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. 2 Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. 3 Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exulibus. 4 Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur - nam Lacedaemoniorum edicto civitates exules recipere prohibebantur -, omnes se Argos et Thebas contulere; 5 ibi non solum tutum exilium egerunt, verum etiam spem reciperandae patriae receperunt. 6 Erat inter exules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. 7 Nec deerat quarundam civitatum tam crudelis casus miserantium favor. 8 Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat, 9 et Lysias, Syracusanus orator, exul tunc, quingentos milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. 10 Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur. 11 Victi in urbem refugerunt quam exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant. 12 Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. 13 Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. 14 Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petivere quibus accitis iterato proeliantur. 15 In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saevissimi, cadunt.
Iustinus HOME
bnf1601.65 bnf4874.159 bnf4950.70 bnf4951.24 bnf4952.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik