monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5
Iustinus, Epitoma, 5, IV <<< >>> VI
Iustinus, Epitoma, 5, Caput V
1 Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tisaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. 2 Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; 3 tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eo proelio Athenienses acciperent quam superioribus dederant, 4 et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, 5 arbitrantes victos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia beneficia; 6 vicisse autem eum priore bello ideo tantum ut ostenderet hostibus quem ducem sprevissent, et ut carius eis ipsam victoriam venderet. 7 Omnia enim credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat. 8 Veritus itaque multitudinis impetum denuo in voluntarium exilium proficiscitur.
Iustinus HOME
bnf1601.63 bnf4874.157 bnf4950.67 bnf4951.23 bnf4952.54
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik