monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4
Iustinus, Epitoma, 5, III <<<     >>> V

Iustinus, Epitoma, 5, Caput IV

1 Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis navibus expectabant. 2 Proelio commisso victoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naves LXXX captae. 3 Interiectis quoque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mari in terram transtulissent, iterato vincuntur. 4 His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, quibus ea res quaestum praebebat. 5 Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus Siciliae bellum domum revocavit. 6 Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe victrici Asiam vastat, multis locis proelia facit, ubique victor recipit civitates quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium adicit, 7 atque ita prisca navali gloria vindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus civibus suis Athenas revertitur. 8 His omnibus proeliis ducentae naves hostium et praeda ingens capta. 9 Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obviam procedit et universos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur; 10 in hunc oculos civitas universa, in hunc suspensa ora convertit, hunc quasi de caelo missum et velut ipsam Victoriam contuentur; 11 laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum provocatumque fecisse. 12 Enimvero tantum in uno viro fuisse momenti, ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se victoria transferret, fieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. 13 Igitur omnibus non humanis tantum, verum et divinis eum honoribus onerant; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an revocaverint honoratius. 14 Ipsos illi deos gratulantes tulere obviam, quorum execrationibus erat deuotus, 15 et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt. 16 Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, execrationes precibus. 17 Non Siciliae illis adversa pugna in ore est, sed Graeciae victoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. 18 Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in favorem studiis suorum exceptus est.
Iustinus HOME

bnf1601.62 bnf4874.157 bnf4950.66 bnf4951.22 bnf4952.53

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik