monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3
Iustinus, Epitoma, 5, II <<<     >>> IV

Iustinus, Epitoma, 5, Caput III

1 Interea Alcibiades hanc operam civibus venditabat. 2 Ad quem cum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum foret, 3 sperans ut aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. 4 Sed Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. 5 Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. 6 Qui cum insita genti superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exul revocatur duxque classi constituitur. 7 Statim igitur Athenas scribit, ex continenti se cum exercitu venturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. 8 Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptavere, dein, cum id nequissent, in exilium profecti sunt. 9 Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum adversus Lacedaemonios pergit.
Iustinus HOME

bnf1601.61 bnf4874.156 bnf4950.65 bnf4951.22 bnf4952.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik