monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5
Iustinus, Epitoma, 4, IV <<<    

Iustinus, Epitoma, 4, Caput V

1 Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. 2 Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. 3 Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella in quae reservare hos urbis apparatus oporteat. 4 Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit. 5 Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocantur; 6 sed inscitia ducum, qui inter angustias maris tuentes se Syracusanos adgressi, facile vincuntur. 7 Eurylochus <...>. Dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naves quibus praefuerat incenduntur. 8 Demosthenes et Nicias et ipsi victi exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. 9 Ab his relictas CXXX naves Gylippus invasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit. 10 Demosthenes amisso exercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat, 11 Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
Iustinus HOME

bnf1601.58 bnf4874.155 bnf4950.62 bnf4951.21 bnf4952.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik