monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3
Iustinus, Epitoma, 4, II <<< >>> IV
Iustinus, Epitoma, 4, Caput III
1 Medio tempore, cum Regini discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ab altera parte ab Himera in auxilium vocati, pulsis civitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupavere, 2 ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit vinci quam vicisse. 3 Nam sive victoribus captivitatis iure servissent sive amissa patria exulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. 4 Catinienses quoque cum Syracusanos graves paterentur, diffisi viribus suis auxilium ab Atheniensibus petivere; 5 qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupaverunt, seu metu factae nuper idem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catiniensibus auxilii temptarent Siciliae imperium. 6 Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petivere; 7 sed Catinienses sive metu Atheniensium sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerunt.
Iustinus HOME
bnf1601.57 bnf4874.154 bnf4950.60 bnf4951.21 bnf4952.47
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik