monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41 > 92 > 37 > 83 > 42 > 33 > 2 > 13 > 25 > 17 > 44 > 11 > 19 > 14 > 56 > 42 > 2 > 25 > 50 > 2
Iustinus, Epitoma, 4, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 4, Caput II
1 Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. 2 Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus extinctis Cocalus regnum insulae occupavit. 3 Postquam singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit, 4 horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit, 5 quippe decedens cum filios parvulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei servo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere servo quam deserere regis filios mallent principesque civitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem administrari per servum paterentur. 6 Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptavere, diuque varia victoria cum tyrannis dimicatum. 7 Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quievere victi.
Iustinus HOME
bnf1601.56 bnf4874.154 bnf4950.59 bnf4951.20 bnf4952.47
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik