monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2
Iustinus, Epitoma, 3, I <<< >>> III
Iustinus, Epitoma, 3, Caput II
1 Dum haec in Persis geruntur, interea Graecia omnis ducibus Lacedaemoniis et Atheniensibus in duas divisa partes ab externis bellis velut in viscera sua arma convertit. 2 Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et eorundem castrorum homines in duos hostiles exercitus dividuntur. 3 Hinc Lacedaemonii communia quondam civitatum auxilia ad vires suas trahebant, inde Athenienses et vetustate gentis et gestis rebus inlustres propriis viribus confidebant. 4 Atque ita duo potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et Lycurgi legibus pares ex aemulatione virium in bellum ruebant. 5 Namque Lycurgus cum fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successisset regnumque sibi vindicare potuisset, Charillo, filio eius, qui natus postumus erat, cum ad aetatem adultam pervenisset, regnum summa fide restituit, 6 ut intellegerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes valerent. 7 Medio igitur tempore, dum infans convalescit tutelamque eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inventione earum magis, quam exemplo clarior: 8 siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documentum daret. 9 Populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum formavit. 10 Parsimoniam omnibus suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. 11 Emi singula non pecunia, sed conpensatione mercium iussit. 12 Auri argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit.
Iustinus HOME
bnf1601.50 bnf4874.150 bnf4950.52 bnf4951.18 bnf4952.38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik