monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15
Iustinus, Epitoma, 2, XIV <<<    

Iustinus, Epitoma, 2, Caput XV

1 Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria, urbem ex integro condere moliuntur 2 Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere reputantibus quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset quantum sit datura munita civitas. 3 Mittunt ergo legatos, qui monerent ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli extruant. 4 Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans abrupte agendum, respondit legatis ituros Lacedaemonem qui de ea re pariter cum illis consulant. 5 Sic dimissis Spartanis hortatur suos opus maturent. 6 Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi quaerebat; 7 cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. 8 Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium legatos vinciant pignusque teneant ne in se gravius consulatur. 9 Adit deinde contionem Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere; 10 si quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos. 11 Graviter deinde castigat eos quod non virtute, sed inbecillitate sociorum potentiam quaererent. 12 Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis a civibus excipitur. 13 Post haec Spartani, ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. 14 Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur redditis captivis ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. 15 Scribit praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum proderetur. 16 Sed dux Atheniensium Aristides, belli socius electus, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter consulendo proditionis consilia discussit; nec multo post accusatus Pausanias damnatur. 17 Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum videret, ex integro bellum instituit. 18 Graeci quoque ducem constituunt Cimona Atheniensem, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est, iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt; 19 quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se vinculis ad sepulturam redemit. 20 Nec in bello iudicium deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris, Xerxen, terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum coegit.
Iustinus HOME

bnf1601.47 bnf4874.149 bnf4950.49 bnf4951.17 bnf4952.36 bnf12710.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik