monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14
Iustinus, Epitoma, 2, XIII <<< >>> XV
Iustinus, Epitoma, 2, Caput XIV
1 Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. 2 Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius restitutionem. 3 Postquam nullo pretio libertatem his venalem videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. 4 Eo et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum. 5 Sed fortuna regis cum duce mutata non est; nam victus Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit. 6 Castra referta regalis opulentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro Persico divitiarum luxuria cepit. 7 Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum est. 8 Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso starent, fama ad utrumque exercitum venit vicisse Graecos et Mardonii copias occidione cecidisse. 9 Tantam famae velocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam brevi horarum momento de victoria nuntiatum sit. 10 Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio Atheniensium virtus ceteris praelata. 11 Inter duces quoque Themistocles princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.
Iustinus HOME
bnf1601.47 bnf4874.149 bnf4950.48 bnf4951.16 bnf4952.35 bnf12710.43
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik